Talált 354 Eredmények: Fuit

  • dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum. (Liber Genesis 31, 5)

  • Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo: qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei. (Liber Genesis 35, 3)

  • Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quæ causa majoris odii seminarium fuit. (Liber Genesis 37, 5)

  • Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini: et ab eo occisus est. (Liber Genesis 38, 7)

  • interrogavit homines loci illius: Ubi est mulier quæ sedebat in bivio? Respondentibus cunctis: Non fuit in loco ista meretrix. (Liber Genesis 38, 21)

  • Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris. (Liber Genesis 39, 21)

  • Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenæ maris coæquaretur, et copia mensuram excederet. (Liber Genesis 41, 49)

  • Ex eo tempore usque in præsentem diem, in universa terra Ægypti regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quæ libera ab hac conditione fuit. (Liber Genesis 47, 26)

  • Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt : computruitque fluvius, et non poterant Ægyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra Ægypti. (Liber Exodus 7, 21)

  • En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus. (Liber Exodus 9, 18)

  • Et grando et ignis mista pariter ferebantur : tantæque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est. (Liber Exodus 9, 24)

  • Operueruntque universam superficiem terræ, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terræ, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quæ grando dimiserat : nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terræ, in cuncta Ægypto. (Liber Exodus 10, 15)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina