Talált 354 Eredmények: Fuit

  • Eritque clamor magnus in universa terra Ægypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est. (Liber Exodus 11, 6)

  • Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum. (Liber Exodus 12, 40)

  • Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in Ægypto curruum fuit : et duces totius exercitus. (Liber Exodus 14, 7)

  • Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem : et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus. (Liber Exodus 24, 18)

  • Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem. (Liber Exodus 34, 28)

  • Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii : vestivitque eam auro purissimo intus ac foris. (Liber Exodus 37, 1)

  • juncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan : qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, et polymitarius atque plumarius ex hyacintho, purpura, vermiculo et bysso. (Liber Exodus 38, 23)

  • Omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii. (Liber Exodus 38, 24)

  • Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos. (Liber Leviticus 18, 28)

  • Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quæ sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata: vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera. (Liber Leviticus 19, 20)

  • Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar. (Liber Numeri 2, 5)

  • In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon. (Liber Numeri 2, 7)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina