Talált 151 Eredmények: Justitiam
Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias. (Liber Proverbiorum 16, 5)
Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam. (Liber Proverbiorum 21, 21)
Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii ; (Liber Ecclesiastes 5, 7)
Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum: (Liber Sapientiae 1, 1)
Induet pro thorace justitiam, et accipiet pro galea judicium certum ; (Liber Sapientiae 5, 19)
Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. (Liber Sapientiae 8, 7)
Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et juraverunt injuste, in dolo contemnentes justitiam. (Liber Sapientiae 14, 30)
Nosse enim te, consummata justitia est ; et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. (Liber Sapientiae 15, 3)
Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus præbebit illam tibi. (Liber Ecclesiasticus 1, 33)
Ante obitum tuum operare justitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibum. (Liber Ecclesiasticus 14, 17)
Testamentum æternum constituit cum illis, et justitiam et judicia sua ostendit illis. (Liber Ecclesiasticus 17, 10)
Ante judicium para justitiam tibi, et antequam loquaris, disce. (Liber Ecclesiasticus 18, 19)