Talált 201 Eredmények: Mane

  • At vero Raguel dicebat ad generum suum : Mane hic, et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum. (Liber Thobis 10, 8)

  • Et quæ intraverat vespere, egrediebatur mane, atque inde in secundas ædes deducebatur, quæ sub manu Susagazi eunuchi erant, qui concubinis regis præsidebat: nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi, nisi voluisset rex, et eam venire jussisset ex nomine. (Liber Esther 2, 14)

  • Responderuntque ei Zares uxor ejus, et ceteri amici: Jube parari excelsam trabem, habentem altitudinis quinquaginta cubitos, et dic mane regi ut appendatur super eam Mardochæus, et sic ibis cum rege lætus ad convivium. Placuit ei consilium, et jussit excelsam parari crucem. (Liber Esther 5, 14)

  • De mane usque ad vesperam succidentur ; et quia nullus intelligit, in æternum peribunt. (Liber Iob 4, 20)

  • Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæsieris, non subsistam. (Liber Iob 7, 21)

  • Mane primo consurgit homicida ; interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur. (Liber Iob 24, 14)

  • Quoniam ad te orabo, Domine: mane exaudies vocem meam. (Liber Psalmorum 5, 4)

  • Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. (Liber Psalmorum 5, 5)

  • Deus in medio ejus, non commovebitur ; adjuvabit eam Deus mane diluculo. (Liber Psalmorum 45, 6)

  • Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo ; et exaudiet vocem meam. (Liber Psalmorum 54, 18)

  • Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exsultabo mane misericordiam tuam: quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meæ. (Liber Psalmorum 58, 17)

  • Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te. (Liber Psalmorum 87, 14)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina