Talált 201 Eredmények: Mane

  • Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis ; tota nocte dormivit coquens eos: mane ipse succensus quasi ignis flammæ. (Prophetia Osee 7, 6)

  • Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël, et dilexi eum ; et ex Ægypto vocavi filium meum. (Prophetia Osee 11, 1)

  • Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis ; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. (Prophetia Ioel 2, 2)

  • Venite ad Bethel, et impie agite ; ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem: et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras. (Prophetia Amos 4, 4)

  • facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem ; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ ; Dominus nomen est ejus: (Prophetia Amos 5, 8)

  • Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes ; judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane. (Prophetia Sophoniae 3, 3)

  • Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem ; mane, mane judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur ; nescivit autem iniquus confusionem. (Prophetia Sophoniae 3, 5)

  • Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 3)

  • Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 1)

  • Mane autem revertens in civitatem, esuriit. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 18)

  • Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 1)

  • Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. (Evangelium secundum Marcum 11, 20)


“Meu Deus, perdoa-me. Nunca Te ofereci nada na minha vida e, agora, por este pouco que estou sofrendo, em comparação a tudo o que Tu sofreste na Cruz, eu reclamo injustamente!” São Padre Pio de Pietrelcina