Talált 210 Eredmények: Mortuus

  • Misitque rex Salomon per manum Banaiæ filii Jojadæ, qui interfecit eum, et mortuus est. (Liber I Regum 2, 25)

  • Jussit itaque rex Banaiæ filio Jojadæ, qui egressus, percussit eum, et mortuus est. (Liber I Regum 2, 46)

  • Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte : dormiens quippe oppressit eum. (Liber I Regum 3, 19)

  • Et consurgens intempestæ noctis silentio, tulit filium meum de latere meo, ancillæ tuæ dormientis, et collocavit in sinu suo : suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo. (Liber I Regum 3, 20)

  • Cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo, apparuit mortuus : quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum quem genueram. (Liber I Regum 3, 21)

  • Responditque altera mulier : Non est ita ut dicis, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. E contrario illa dicebat : Mentiris : filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege. (Liber I Regum 3, 22)

  • Tunc rex ait : Hæc dicit : Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est : et ista respondit : Non, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. (Liber I Regum 3, 23)

  • Misit ergo rex Roboam Aduram, qui erat super tributa : et lapidavit eum omnis Israël, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum, et fugit in Jerusalem : (Liber I Regum 12, 18)

  • Cumque planxissent eum, dixit ad filios suos : Cum mortuus fuero, sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est : juxta ossa ejus ponite ossa mea. (Liber I Regum 13, 31)

  • Surrexit itaque uxor Jeroboam, et abiit, et venit in Thersa : cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est, (Liber I Regum 14, 17)

  • Qui mortuus fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes : et qui mortuus fuerit ex eo in regione, comedent eum volucres cæli. (Liber I Regum 16, 4)

  • Videns autem Zambri quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium, et succendit se cum domo regia : et mortuus est (Liber I Regum 16, 18)


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina