Talált 210 Eredmények: Mortuus

  • Miseruntque ad Jezabel, dicentes : Lapidatus est Naboth, et mortuus est. (Liber I Regum 21, 14)

  • Factum est autem, cum audisset Jezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab : Surge, et posside vineam Naboth Jezrahelitæ, qui noluit tibi acquiescere, et dare eam accepta pecunia : non enim vivit Naboth, sed mortuus est. (Liber I Regum 21, 15)

  • Si mortuus fuerit Achab in civitate, comedent eum canes : si autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres cæli. (Liber I Regum 21, 24)

  • Commissum est ergo prælium in die illa, et rex Israël stabat in curru suo contra Syros, et mortuus est vespere : fluebat autem sanguis plagæ in sinum currus, (Liber I Regum 22, 35)

  • Mortuus est autem rex, et perlatus est in Samariam : sepelieruntque regem in Samaria, (Liber I Regum 22, 37)

  • Prævaricatus est autem Moab in Israël, postquam mortuus est Achab. (Liber II Regum 1, 1)

  • Mortuus est ergo juxta sermonem Domini quem locutus est Elias, et regnavit Joram frater ejus pro eo, anno secundo Joram filii Josaphat regis Judæ: non enim habebat filium. (Liber II Regum 1, 17)

  • Cumque mortuus fuisset Achab, prævaricatus est fœdus quod habebat cum rege Israël. (Liber II Regum 3, 5)

  • Mulier autem quædam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens: Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum: et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi. (Liber II Regum 4, 1)

  • Qui cum tulisset, et duxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est. (Liber II Regum 4, 20)

  • Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus jacebat in lectulo ejus: (Liber II Regum 4, 32)

  • Porro rex ducem illum, in cujus manu incumbebat, constituit ad portam: quem conculcavit turba in introitu portæ, et mortuus est, juxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum. (Liber II Regum 7, 17)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina