Talált 215 Eredmények: Nocte
Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas. (Liber Exodus 40, 36)
Præcipe Aaron et filiis ejus: Hæc est lex holocausti: cremabitur in altari tota nocte usque mane: ignis ex eodem altari erit. (Liber Leviticus 6, 9)
Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini: sic enim mihi præceptum est. (Liber Leviticus 8, 35)
Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man. (Liber Numeri 11, 9)
Surgens ergo populus toto die illo, et nocte, ac die altero, congregavit coturnicum: qui parum, decem coros: et siccaverunt eas per gyrum castrorum. (Liber Numeri 11, 32)
Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa, (Liber Numeri 14, 1)
ille respondit: Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum: (Liber Numeri 22, 8)
Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus. (Liber Numeri 22, 19)
Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias. (Liber Numeri 22, 20)
qui præcessit vos in via, et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem, et die per columnam nubis. (Liber Deuteronomii 1, 33)
Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias Phase Domino Deo tuo: quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Ægypto nocte. (Liber Deuteronomii 16, 1)
et erit vita tua quasi pendens ante te. Timebis nocte et die, et non credes vitæ tuæ. (Liber Deuteronomii 28, 66)