Talált 215 Eredmények: Nocte
Eadem nocte dixit Dominus ad eum: Surge, et descende in castra: quia tradidi eos in manu tua. (Liber Iudicum 7, 9)
Surge itaque nocte cum populo qui tecum est, et latita in agro: (Liber Iudicum 9, 32)
Surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte, et tetendit insidias juxta Sichimam in quatuor locis. (Liber Iudicum 9, 34)
Quod cum audissent Philisthiim, et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson, circumdederunt eum, positis in porta civitatis custodibus: et ibi tota nocte cum silentio præstolantes, ut facto mane exeuntem occiderent. (Liber Iudicum 16, 2)
Die autem quarto de nocte consurgens, proficisci voluit: quem tenuit socer, et ait ad eum: Gusta prius pauxillum panis, et conforta stomachum, et sic proficisceris. (Liber Iudicum 19, 5)
Nolebant acquiescere sermonibus illius: quod cernens homo, eduxit ad eos concubinam suam, et eis tradidit illudendam: qua cum tota nocte abusi essent, dimiserunt eam mane. (Liber Iudicum 19, 25)
et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum in qua manebam, volentes me occidere, et uxorem meam incredibili furore libidinis vexantes, denique mortua est. (Liber Iudicum 20, 5)
Revertimini, filiæ meæ, et abite: jam enim senectute confecta sum, nec apta vinculo conjugali: etiamsi possem hac nocte concipere, et parere filios, (Liber Ruth 1, 12)
Booz iste, cujus puellis in agro juncta es, propinquus noster est, et hac nocte aream hordei ventilat. (Liber Ruth 3, 2)
Et ecce, nocte jam media expavit homo, et conturbatus est: viditque mulierem jacentem ad pedes suos, (Liber Ruth 3, 8)
Quiesce hac nocte: et facto mane, si te voluerit propinquitatis jure retinere, bene res acta est: sin autem ille noluerit, ego te absque ulla dubitatione suscipiam, vivit Dominus. Dormi usque mane. (Liber Ruth 3, 13)
Et dixit Saul: Irruamus super Philisthæos nocte, et vastemus eos usque dum illucescat mane, nec relinquamus ex eis virum. Dixitque populus: Omne quod bonum videtur in oculis tuis, fac. Et ait sacerdos: Accedamus huc ad Deum. (Liber I Samuelis 14, 36)