Talált 284 Eredmények: Nomine

  • Et quæ intraverat vespere, egrediebatur mane, atque inde in secundas ædes deducebatur, quæ sub manu Susagazi eunuchi erant, qui concubinis regis præsidebat: nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi, nisi voluisset rex, et eam venire jussisset ex nomine. (Liber Esther 2, 14)

  • Quod Mardochæum non latuit, statimque nuntiavit reginæ Esther: et illa regi ex nomine Mardochæi, qui ad se rem detulerat. (Liber Esther 2, 22)

  • Vocatique sunt scribæ regis mense primo Nisan, tertiadecima die ejusdem mensis: et scriptum est, ut jusserat Aman, ad omnes satrapas regis, et judices provinciarum, diversarumque gentium, ut quæque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri: et litteræ signatæ ipsius annulo (Liber Esther 3, 12)

  • Scribite ergo Judæis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes litteras annulo meo. Hæc enim consuetudo erat, ut epistolis, quæ ex regis nomine mittebantur et illius annulo signatæ erant, nemo auderet contradicere. (Liber Esther 8, 8)

  • Ipsæque epistolæ, quæ regis nomine mittebantur, annulo ipsius obsignatæ sunt, et missæ per veredarios: qui per omnes provincias discurrentes, veteres litteras novis nuntiis prævenirent. (Liber Esther 8, 10)

  • Quærente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros præcellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine, (Liber Esther 13, 3)

  • Unde eas litteras, quas sub nomine nostro ille direxerat, sciatis esse irritas. (Liber Esther 16, 17)

  • Vir erat in terra Hus, nomine Job: et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo. (Liber Iob 1, 1)

  • Lætabimur in salutari tuo ; et in nomine Dei nostri magnificabimur. (Liber Psalmorum 19, 6)

  • Hi in curribus, et hi in equis ; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. (Liber Psalmorum 19, 8)

  • Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus. (Liber Psalmorum 32, 21)

  • In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis. (Liber Psalmorum 43, 6)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina