Talált 284 Eredmények: Nomine

  • Et exclamavit contra altare in sermone Domini, et ait : Altare, altare, hæc dicit Dominus : Ecce filius nascetur domui David, Josias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te thura succendunt : et ossa hominum super te incendet. (Liber I Regum 13, 2)

  • Emitque montem Samariæ a Somer duobus talentis argenti : et ædificavit eum, et vocavit nomen civitatis quam exstruxerat, nomine Semer domini montis, Samariam. (Liber I Regum 16, 24)

  • Et ædificavit de lapidibus altare in nomine Domini : fecitque aquæductum, quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris, (Liber I Regum 18, 32)

  • Scripsit itaque litteras ex nomine Achab, et signavit eas annulo ejus, et misit ad majores natu, et optimates, qui erant in civitate ejus, et habitabant cum Naboth. (Liber I Regum 21, 8)

  • Dixit autem rex ad eum : Iterum atque iterum adjuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est, in nomine Domini. (Liber I Regum 22, 16)

  • Qui cum respexisset, vidit eos, et maledixit eis in nomine Domini: egressique sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros. (Liber II Regum 2, 24)

  • Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth: fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon. (Liber I Paralipomenon 2, 18)

  • Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam. (Liber I Paralipomenon 2, 26)

  • Sesan autem non habuit filios, sed filias: et servum ægyptium nomine Jeraa. (Liber I Paralipomenon 2, 34)

  • Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan: et habuit sororem nomine Maacha: nomen autem secundi, Salphaad, natæque sunt Salphaad filiæ. (Liber I Paralipomenon 7, 15)

  • Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini. (Liber I Paralipomenon 16, 2)

  • Ascendit ergo David juxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat ex nomine Domini. (Liber I Paralipomenon 21, 19)


“Meu Deus, perdoa-me. Nunca Te ofereci nada na minha vida e, agora, por este pouco que estou sofrendo, em comparação a tudo o que Tu sofreste na Cruz, eu reclamo injustamente!” São Padre Pio de Pietrelcina