Talált 147 Eredmények: Panem

  • Surrexit ergo David de terra, et lotus unctusque est: cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini: et adoravit, et venit in domum suam, petivitque ut ponerent ei panem, et comedit. (Liber II Samuelis 12, 20)

  • Dixerunt autem ei servi sui: Quis est sermo quem fecisti? propter infantem, cum adhuc viveret, jejunasti et flebas: mortuo autem puero, surrexisti, et comedisti panem. (Liber II Samuelis 12, 21)

  • Responditque vir Dei ad regem : Si dederis mihi mediam partem domus tuæ, non veniam tecum, nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto : (Liber I Regum 13, 8)

  • sic enim mandatum est mihi in sermone Domini præcipientis : Non comedes panem, neque bibes aquam, nec reverteris per viam qua venisti. (Liber I Regum 13, 9)

  • Dixitque ad eum : Veni mecum domum, ut comedas panem. (Liber I Regum 13, 15)

  • Qui ait : Non possum reverti, neque venire tecum : nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto, (Liber I Regum 13, 16)

  • quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini, dicens : Non comedes panem, et non bibes aquam ibi, nec reverteris per viam qua ieris. (Liber I Regum 13, 17)

  • Qui ait illi : Et ego propheta sum similis tui : et angelus locutus est mihi in sermone Domini, dicens : Reduc eum tecum in domum tuam, ut comedat panem, et bibat aquam. Fefellit eum, (Liber I Regum 13, 18)

  • et reduxit secum : comedit ergo panem in domo ejus, et bibit aquam. (Liber I Regum 13, 19)

  • et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam in loco in quo præcepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum. (Liber I Regum 13, 22)

  • Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente. (Liber I Regum 17, 6)

  • Quæ respondit : Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinæ in hydria, et paululum olei in lecytho : en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illum mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur. (Liber I Regum 17, 12)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina