Talált 406 Eredmények: Populo

  • Populo quoque dices: Sanctificamini (cras comedetis carnes: ego enim audivi vos dicere: Quis dabit nobis escas carnium? bene nobis erat in Ægypto), ut det vobis Dominus carnes, et comedatis: (Liber Numeri 11, 18)

  • Venit igitur Moyses, et narravit populo verba Domini, congregans septuaginta viros de senibus Israël, quos stare fecit circa tabernaculum. (Liber Numeri 11, 24)

  • et habitatores terræ hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis præcedas eos per diem, et in columna ignis per noctem: (Liber Numeri 14, 14)

  • Anima vero, quæ per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo: (Liber Numeri 15, 30)

  • num parum vobis est quod separavit vos Deus Israël ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei? (Liber Numeri 16, 9)

  • Præcipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiron. (Liber Numeri 16, 24)

  • et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit. (Liber Numeri 16, 48)

  • venerunt ad Moysen, atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te: ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo, (Liber Numeri 21, 7)

  • Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai. (Liber Numeri 21, 33)

  • Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est: si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris. (Liber Numeri 22, 6)

  • Dixitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis, neque maledicas populo: quia benedictus est. (Liber Numeri 22, 12)

  • paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi: veni, et maledic populo isti. (Liber Numeri 22, 17)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina