Talált 406 Eredmények: Populo

  • Præcepitque Moyses populo in die illo, dicens: (Liber Deuteronomii 27, 11)

  • Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso: Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin. (Liber Deuteronomii 27, 12)

  • Filii tui et filiæ tuæ tradantur alteri populo, videntibus oculis tuis, et deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non sit fortitudo in manu tua. (Liber Deuteronomii 28, 32)

  • et in unum omni populo congregato, tam viris quam mulieribus, parvulis, et advenis, qui sunt intra portas tuas: ut audientes discant, et timeant Dominum Deum vestrum, et custodiant, impleantque omnes sermones legis hujus. (Liber Deuteronomii 31, 12)

  • Confortare, et esto robustus: tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua juravi patribus suis, ut traderem eam illis. (Liber Iosue 1, 6)

  • Præcepitque Josue principibus populi, dicens: Transite per medium castrorum, et imperate populo, ac dicite: (Liber Iosue 1, 10)

  • Præceperat autem Josue populo, dicens: Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies in quo dicam vobis: Clamate, et vociferamini. (Liber Iosue 6, 10)

  • Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt: et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat: ceperuntque civitatem, (Liber Iosue 6, 20)

  • Omnis autem populus, et majores natu, ducesque ac judices, stabant ex utraque parte arcæ, in conspectu sacerdotum qui portabant arcam fœderis Domini, ut advena, ita et indigena. Media pars eorum juxta montem Garizim, et media juxta montem Hebal, sicut præceperat Moyses famulus Domini. Et primum quidem benedixit populo Israël. (Liber Iosue 8, 33)

  • Eo tempore ascendit Horam rex Gazer, ut auxiliaretur Lachis: quem percussit Josue cum omni populo ejus usque ad internecionem. (Liber Iosue 10, 33)

  • an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor, et usque in præsentem diem macula hujus sceleris in nobis permanet, multique de populo corruerunt? (Liber Iosue 22, 17)

  • Percussit ergo Josue in die illo fœdus, et proposuit populo præcepta atque judicia in Sichem. (Liber Iosue 24, 25)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina