Talált 39 Eredmények: Roboam
Dormivitque Salomon cum patribus suis, et sepultus est in civitate David patris sui : regnavitque Roboam filius ejus pro eo. (Liber I Regum 11, 43)
Venit autem Roboam in Sichem : illuc enim congregatus erat omnis Israël ad constituendum eum regem. (Liber I Regum 12, 1)
Miseruntque et vocaverunt eum : venit ergo Jeroboam, et omnis multitudo Israël, et locuti sunt ad Roboam, dicentes : (Liber I Regum 12, 3)
iniit consilium rex Roboam cum senioribus qui assistebant coram Salomone patre ejus cum adhuc viveret, et ait : Quod datis mihi consilium, ut respondeam populo huic ? (Liber I Regum 12, 6)
Venit ergo Jeroboam et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex, dicens : Revertimini ad me die tertia. (Liber I Regum 12, 12)
Super filios autem Israël, quicumque habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam. (Liber I Regum 12, 17)
Misit ergo rex Roboam Aduram, qui erat super tributa : et lapidavit eum omnis Israël, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum, et fugit in Jerusalem : (Liber I Regum 12, 18)
Venit autem Roboam Jerusalem, et congregavit universam domum Juda, et tribum Benjamin, centum octoginta millia electorum virorum bellatorum, ut pugnarent contra domum Israël, et reducerent regnum Roboam filio Salomonis. (Liber I Regum 12, 21)
Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad omnem domum Juda, et Benjamin, et reliquos de populo, dicens : (Liber I Regum 12, 23)
si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Jerusalem : et convertetur cor populi hujus ad dominum suum Roboam regem Juda, interficientque me, et revertentur ad eum. (Liber I Regum 12, 27)
Porro Roboam filius Salomonis regnavit in Juda. Quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare cœpisset : decem et septem annos regnavit in Jerusalem civitate, quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi, ex omnibus tribubus Israël. Nomen autem matris ejus Naama Ammanitis. (Liber I Regum 14, 21)
In quinto autem anno regni Roboam, ascendit Sesac rex Ægypti in Jerusalem, (Liber I Regum 14, 25)