Talált 39 Eredmények: Roboam

  • pro quibus fecit rex Roboam scuta ærea, et tradidit ea in manum ducum scutariorum, et eorum qui excubabant ante ostium domus regis. (Liber I Regum 14, 27)

  • Reliqua autem sermonum Roboam, et omnia quæ fecit, ecce scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda. (Liber I Regum 14, 29)

  • Fuitque bellum inter Roboam et Jeroboam cunctis diebus. (Liber I Regum 14, 30)

  • Dormivitque Roboam cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David : nomen autem matris ejus Naama Ammanitis : et regnavit Abiam filius ejus pro eo. (Liber I Regum 14, 31)

  • Attamen bellum fuit inter Roboam et Jeroboam omni tempore vitæ ejus. (Liber I Regum 15, 6)

  • Filius autem Salomonis, Roboam: cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat, (Liber I Paralipomenon 3, 10)

  • Dormivitque cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Roboam filius ejus pro eo. (Liber II Paralipomenon 9, 31)

  • Profectus est autem Roboam in Sichem: illuc enim cunctus Israël convenerat ut constituerent eum regem. (Liber II Paralipomenon 10, 1)

  • Vocaveruntque eum, et venit cum universo Israël: et locuti sunt ad Roboam, dicentes: (Liber II Paralipomenon 10, 3)

  • Venit ergo Jeroboam et universus populus ad Roboam die tertio, sicut præceperat eis. (Liber II Paralipomenon 10, 12)

  • Super filios autem Israël qui habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam. (Liber II Paralipomenon 10, 17)

  • Misitque rex Roboam Aduram, qui præerat tributis, et lapidaverunt eum filii Israël, et mortuus est: porro rex Roboam currum festinavit ascendere, et fugit in Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 10, 18)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina