Talált 225 Eredmények: Sumus
Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo, (Epistula ad Romanos 6, 8)
Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit. (Epistula ad Romanos 6, 15)
Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ. (Epistula ad Romanos 7, 6)
Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. (Epistula ad Romanos 8, 12)
Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. (Epistula ad Romanos 8, 16)
Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat? (Epistula ad Romanos 8, 24)
(Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die: æstimati sumus sicut oves occisionis.) (Epistula ad Romanos 8, 36)
ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. (Epistula ad Romanos 12, 5)
Sive enim vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. (Epistula ad Romanos 14, 8)
Dei enim sumus adjutores: Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis. (Epistula I ad Corinthios 3, 9)
Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos: quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus. (Epistula I ad Corinthios 4, 9)
Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus, (Epistula I ad Corinthios 4, 11)