Talált 76 Eredmények: Unius

  • Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi, (Liber Exodus 36, 31)

  • Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii : vestivitque eam auro purissimo intus ac foris. (Liber Exodus 37, 1)

  • cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius : duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii, (Liber Exodus 37, 8)

  • Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quæ habebat in altitudine cubitum ac semissem. (Liber Exodus 37, 10)

  • Homicida sub testibus punietur: ad unius testimonium nullus condemnabitur. (Liber Numeri 35, 30)

  • Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos. Neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir. (Liber Deuteronomii 2, 5)

  • Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro justorum? Stetit itaque sol in medio cæli, et non festinavit occumbere spatio unius diei. (Liber Iosue 10, 13)

  • Locutique sunt filii Joseph ad Josue, et dixerunt: Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantæ multitudinis, et benedixerit mihi Dominus? (Liber Iosue 17, 14)

  • Qui ædiculam quoque in ea deo separavit, et fecit ephod, et theraphim, id est, vestem sacerdotalem, et idola: implevitque unius filiorum suorum manum, et factus est ei sacerdos. (Liber Iudicum 17, 5)

  • Cui responderunt: Tace et pone digitum super os tuum: venique nobiscum, ut habeamus te patrem, ac sacerdotem. Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in domo unius viri, an in una tribu et familia in Israël? (Liber Iudicum 18, 19)

  • Stansque omnis populus, quasi unius hominis sermone respondit: Non recedemus in tabernacula nostra, nec suam quisquam intrabit domum: (Liber Iudicum 20, 8)

  • Universusque Israël valde doluit, et egit pœnitentiam super interfectione unius tribus ex Israël. (Liber Iudicum 21, 15)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina