Talált 76 Eredmények: Unius

  • et perrexit in desertum, viam unius diei. Cumque venisset, et sederet subter unam juniperum, petivit animæ suæ ut moreretur, et ait : Sufficit mihi, Domine : tolle animam meam : neque enim melior sum quam patres mei. (Liber I Regum 19, 4)

  • et fui tecum quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra. (Liber I Paralipomenon 17, 8)

  • Confortatus est ergo rex Roboam in Jerusalem, atque regnavit: quadraginta autem et unius anni erat cum regnare cœpisset, et decem et septem annis regnavit in Jerusalem, urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi, de cunctis tribubus Israël: nomen autem matris ejus Naama Ammanitis. (Liber II Paralipomenon 12, 13)

  • Viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: (Liber II Paralipomenon 36, 11)

  • Verumtamen quia populus multus est, et tempus pluviæ, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum (vehementer quippe peccavimus in sermone isto), (Liber Esdrae 10, 13)

  • Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundæ Cassiam, et nomen tertiæ Cornustibii. (Liber Iob 42, 14)

  • Deus qui inhabitare facit unius moris in domo ; qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris. (Liber Psalmorum 67, 7)

  • et persecuti sunt eos viam unius diei ab Adazer usquequo veniatur in Gazara, et tubis cecinerunt post eos cum significationibus: (Liber I Maccabaeorum 7, 45)

  • Post hæc verba, renuntiatum est Jonathæ et Simoni fratri ejus, quia filii Jambri faciunt nuptias magnas, et ducunt sponsam ex Madaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna. (Liber I Maccabaeorum 9, 37)

  • Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat: (Liber II Maccabaeorum 7, 20)

  • pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. (Liber Proverbiorum 6, 26)

  • quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur, et tamquam fumus qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis. (Liber Sapientiae 5, 15)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina