Talált 547 Eredmények: Vero
Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilæo eras. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 69)
Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 20)
Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 49)
Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto. (Evangelium secundum Marcum 1, 8)
Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam: et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ: (Evangelium secundum Marcum 4, 5)
Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem. (Evangelium secundum Marcum 5, 33)
Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens. (Evangelium secundum Marcum 5, 40)
Alii autem dicebant: Quia Elias est ; alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis. (Evangelium secundum Marcum 6, 15)
Qui responderunt illi, dicentes: Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis. (Evangelium secundum Marcum 8, 28)
Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus. (Evangelium secundum Marcum 8, 29)
Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios: quosdam cædentes, alios vero occidentes. (Evangelium secundum Marcum 12, 5)
Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt: hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum. (Evangelium secundum Marcum 12, 44)