Talált 547 Eredmények: Vero
Orate vero ut hieme non fiant. (Evangelium secundum Marcum 13, 18)
vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. (Evangelium secundum Marcum 14, 38)
Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent: nec inveniebant. (Evangelium secundum Marcum 14, 55)
Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum. (Evangelium secundum Marcum 15, 14)
Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. (Evangelium secundum Marcum 16, 16)
Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit. (Evangelium secundum Lucam 6, 8)
a quibusdam: Quia Joannes surrexit a mortuis: a quibusdam vero: Quia Elias apparuit: ab aliis autem: Quia propheta unus de antiquis surrexit. (Evangelium secundum Lucam 9, 8)
At illi responderunt, et dixerunt: Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus propheta de prioribus surrexit. (Evangelium secundum Lucam 9, 19)
Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo. (Evangelium secundum Lucam 9, 32)
At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit. (Evangelium secundum Lucam 14, 4)
Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta. (Evangelium secundum Lucam 16, 7)
Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris: (Evangelium secundum Lucam 16, 25)