Talált 91 Eredmények: panis propositionis

  • Nunc igitur audi et tu vocem ancillæ tuæ, et ponam coram te buccellam panis, ut comedens convalescas, et possis iter agere. (Liber I Samuelis 28, 22)

  • Et partitus est universæ multitudini Israël tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam, et assaturam bubulæ carnis unam, et similam frixam oleo: et abiit omnis populus, unusquisque in domum suam. (Liber II Samuelis 6, 19)

  • Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini : altare aureum, et mensam super quam ponerentur panes propositionis, auream : (Liber I Regum 7, 48)

  • Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus, dicens : Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua. (Liber I Regum 17, 11)

  • Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquæ : comedit ergo, et bibit, et rursum obdormivit. (Liber I Regum 19, 6)

  • donec veniam, et transferam vos in terram quæ similis est terræ vestræ, in terram fructiferam, et fertilem vini, terram panis et vinearum, terram olivarum et olei ac mellis: et vivetis, et non moriemini. Nolite audire Ezechiam, qui vos decipit, dicens: Dominus liberabit nos. (Liber II Regum 18, 32)

  • nona die mensis: prævaluitque fames in civitate, nec erat panis populo terræ. (Liber II Regum 25, 3)

  • Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata præpararent. (Liber I Paralipomenon 9, 32)

  • Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam. (Liber I Paralipomenon 16, 3)

  • Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram. (Liber I Paralipomenon 23, 29)

  • Aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum: similiter et argentum in alias mensas argenteas. (Liber I Paralipomenon 28, 16)

  • Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis: (Liber II Paralipomenon 4, 19)


“O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança.” São Padre Pio de Pietrelcina