Talált 91 Eredmények: panis propositionis
pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. (Liber Proverbiorum 6, 26)
Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior. (Liber Proverbiorum 9, 17)
Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo. (Liber Proverbiorum 20, 17)
Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii. (Liber Proverbiorum 23, 3)
Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit ; iste et pro buccella panis deserit veritatem. (Liber Proverbiorum 28, 21)
et cognosce justitias et judicia Dei, et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei. (Liber Ecclesiasticus 17, 24)
Homini fornicario omnis panis dulcis: non fatigabitur transgrediens usque ad finem. (Liber Ecclesiasticus 23, 24)
Initium vitæ hominis, aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem. (Liber Ecclesiasticus 29, 28)
Cibaria, et virga, et onus asino: panis, et disciplina, et opus servo. (Liber Ecclesiasticus 33, 25)
Panis egentium vita pauperum est: qui defraudat illum homo sanguinis est. (Liber Ecclesiasticus 34, 25)
Initium necessariæ rei vitæ hominum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagineus, et mel, et botrus uvæ, et oleum, et vestimentum. (Liber Ecclesiasticus 39, 31)
Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robur aquæ ; (Liber Isaiae 3, 1)