Talált 309 Eredmények: Ægypti

  • daboque terram Ægypti desertam in medio terrarum desertarum et civitates ejus in medio urbium subversarum erunt desolatæ quadraginta annis et dispergam Ægyptios in nationes et ventilabo eos in terras (Prophetia Ezechielis 29, 12)

  • et reducam captivitatem Ægypti et conlocabo eos in terra Fatures in terra nativitatis suæ et erunt ibi in regnum humile (Prophetia Ezechielis 29, 14)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Ægypti et accipiet multitudinem ejus et deprædabitur manubias ejus et diripiet spolia ejus et erit merces exercitui illius (Prophetia Ezechielis 29, 19)

  • et operi pro quo servivit adversum eam dedi ei terram Ægypti pro eo quod laboraverunt mihi ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 29, 20)

  • in die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Æthiopiæ confidentiam et erit pavor in eis in die Ægypti quia absque dubio veniet (Prophetia Ezechielis 30, 9)

  • hæc dicit Dominus Deus et cessare faciam multitudinem Ægypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis (Prophetia Ezechielis 30, 10)

  • hæc dicit Dominus Deus et disperdam simulacra et cessare faciam idola de Memphis et dux de terra Ægypti non erit amplius et dabo terrorem in terra Ægypti (Prophetia Ezechielis 30, 13)

  • et effundam indignationem meam super Pelusium robur Ægypti et interficiam multitudinem Alexandriæ (Prophetia Ezechielis 30, 15)

  • et in Tafnis nigrescet dies cum contrivero ibi sceptra Ægypti et defecerit in ea superbia potentiæ ejus ipsam nubes operiet filiæ autem ejus in captivitatem ducentur (Prophetia Ezechielis 30, 18)

  • fili hominis brachium Pharao regis Ægypti confregi et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas ut ligaretur pannis et farciretur linteolis et recepto robore posset tenere gladium (Prophetia Ezechielis 30, 21)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad Pharao regem Ægypti et comminuam brachium ejus forte sed confractum et deiciam gladium de manu ejus (Prophetia Ezechielis 30, 22)

  • et confortabo brachia regis Babylonis et brachia Pharaonis concident et scient quia ego Dominus cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis et extenderit eum super terram Ægypti (Prophetia Ezechielis 30, 25)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina