Talált 51 Eredmények: Abimelech

  • qui nunc surrexistis contra domum patris mei et interfecistis filios ejus septuaginta viros super unum lapidem et constituistis regem Abimelech filium ancillæ ejus super habitatores Sychem eo quod frater vester sit (Liber Iudicum 9, 18)

  • si ergo recte et absque vitio egistis cum Hierobbaal et domo ejus hodie lætamini in Abimelech et ille lætetur in vobis (Liber Iudicum 9, 19)

  • sin autem perverse egrediatur ignis ex eo et consumat habitatores Sychem et oppidum Mello egrediaturque ignis de viris Sychem et de oppido Mello et devoret Abimelech (Liber Iudicum 9, 20)

  • quæ cum dixisset fugit et abiit in Bera habitavitque ibi metu Abimelech fratris sui (Liber Iudicum 9, 21)

  • regnavit itaque Abimelech super Israël tribus annis (Liber Iudicum 9, 22)

  • misitque Deus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sychem qui cœperunt eum detestari (Liber Iudicum 9, 23)

  • et scelus interfectionis septuaginta filiorum Hierobbaal et effusionem sanguinis eorum conferre in Abimelech fratrem suum et in ceteros Sycimarum principes qui eum adiuverant (Liber Iudicum 9, 24)

  • posueruntque insidias adversum eum in montium summitate et dum illius præstolantur adventum exercebant latrocinia agentes prædas de prætereuntibus nuntiatumque est Abimelech (Liber Iudicum 9, 25)

  • egressi sunt in agros vastantes vineas uvasque calcantes et factis cantantium choris ingressi sunt fanum dei sui et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech (Liber Iudicum 9, 27)

  • clamante Gaal filio Obed quis est Abimelech et quæ est Sychem ut serviamus ei numquid non est filius Hierobbaal et constituit principem Zebul servum suum super viros Emmor patris Sychem cur igitur servimus ei (Liber Iudicum 9, 28)

  • utinam daret aliquis populum istum sub manu mea ut auferrem de medio Abimelech dictumque est Abimelech congrega exercitus multitudinem et veni (Liber Iudicum 9, 29)

  • et misit clam ad Abimelech nuntios dicens ecce Gaal filius Obed venit in Sycimam cum fratribus suis et obpugnat adversum te civitatem (Liber Iudicum 9, 31)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina