Talált 51 Eredmények: Abimelech

  • surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte et tetendit insidias juxta Sycimam in quattuor locis (Liber Iudicum 9, 34)

  • egressusque est Gaal filius Obed et stetit in introitu portæ civitatis surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco (Liber Iudicum 9, 35)

  • cui dixit Zebul ubi est nunc os tuum quo loquebaris quis est Abimelech ut serviamus ei nonne iste est populus quem despiciebas egredere et pugna contra eum (Liber Iudicum 9, 38)

  • abiit ergo Gaal spectante Sycimarum populo et pugnavit contra Abimelech (Liber Iudicum 9, 39)

  • et Abimelech sedit in Ruma Zebul autem Gaal et socios ejus expulit de urbe nec in ea passus est commorari (Liber Iudicum 9, 41)

  • sequenti ergo die egressus est populus in campum quod cum nuntiatum esset Abimelech (Liber Iudicum 9, 42)

  • porro Abimelech omni illo die obpugnabat urbem quam cepit interfectis habitatoribus ejus ipsaque destructa ita ut sal in ea dispergeret (Liber Iudicum 9, 45)

  • Abimelech quoque audiens viros turris Sycimorum pariter conglobatos (Liber Iudicum 9, 47)

  • Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes quod circumdans obsidebat exercitu (Liber Iudicum 9, 50)

  • accedensque Abimelech juxta turrem pugnabat fortiter et adpropinquans ostio ignem subponere nitebatur (Liber Iudicum 9, 52)

  • et ecce una mulier fragmen molæ desuper jaciens inlisit capiti Abimelech et confregit cerebrum ejus (Liber Iudicum 9, 53)

  • et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum interfectis septuaginta fratribus suis (Liber Iudicum 9, 56)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina