Talált 209 Eredmények: Abram et Lot oves et boves et Sodomam et Gomorrham

  • Abram vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulæ et asinæ et cameli (Liber Genesis 12, 16)

  • flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis et domum ejus propter Sarai uxorem Abram (Liber Genesis 12, 17)

  • vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua esset (Liber Genesis 12, 18)

  • præcepitque Pharao super Abram viris et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia quæ habebat (Liber Genesis 12, 20)

  • ascendit ergo Abram de Ægypto ipse et uxor ejus et omnia quæ habebat et Loth cum eo ad australem plagam (Liber Genesis 13, 1)

  • sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula (Liber Genesis 13, 5)

  • unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra (Liber Genesis 13, 7)

  • dixit ergo Abram ad Loth ne quæso sit jurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus (Liber Genesis 13, 8)

  • elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Jordanis quæ universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Ægyptus venientibus in Segor (Liber Genesis 13, 10)

  • Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quæ erant circa Jordanem et habitavit in Sodomis (Liber Genesis 13, 12)

  • dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad orientem et ad occidentem (Liber Genesis 13, 14)

  • movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit juxta convallem Mambre quod est in Hebron ædificavitque ibi altare Domino (Liber Genesis 13, 18)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina