Talált 10 Eredmények: Cyrus

  • hæc dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Hierusalem quæ est in Judæa quis ex vobis est in omni populo ejus sit Dominus Deus suus cum eo et ascendat (Liber II Paralipomenon 36, 23)

  • hæc dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Hierusalem quæ est in Judæa (Liber Esdrae 1, 2)

  • rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini quæ tulerat Nabuchodonosor de Hierusalem et posuerat ea in templo dei sui (Liber Esdrae 1, 7)

  • protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mitridatis filii Gazabar et adnumeravit ea Sasabassar principi Judæ (Liber Esdrae 1, 8)

  • dederunt autem pecunias latomis et cementariis cibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppes juxta quod præceperat Cyrus rex Persarum eis (Liber Esdrae 3, 7)

  • et dixit eis Zorobabel et Josue et reliqui principes patrum Israël non est vobis et nobis ut ædificemus domum Deo nostro sed nos ipsi soli ædificabimus Domino Deo nostro sicut præcepit nobis rex Cyrus rex Persarum (Liber Esdrae 4, 3)

  • anno autem primo Cyri regis Babylonis Cyrus rex proposuit edictum ut domus Dei ædificaretur (Liber Esdrae 5, 13)

  • nam et vasa templi Dei aurea et argentea quæ Nabuchodonosor tulerat de templo quod erat in Hierusalem et asportaverat ea in templum Babylonis protulit Cyrus rex de templo Babylonis et data sunt Sasabassar vocabulo quem et principem constituit (Liber Esdrae 5, 14)

  • anno primo Cyri regis Cyrus rex decrevit ut domus Dei quæ est in Hierusalem ædificaretur in loco ubi immolent hostias et ut ponant fundamenta subportantia altitudinem cubitorum sexaginta et latitudinem cubitorum sexaginta (Liber Esdrae 6, 3)

  • Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius. (Prophetia Danielis 13, 65)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina