Talált 70 Eredmények: Daniel in the grave of lions

  • Ad quæ respondens Daniel, ait coram rege Munera tua sint tibi, et dona domus tuæ alteri da scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem eius ostendam tibi. (Prophetia Danielis 5, 17)

  • Tunc iubente rege indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo eius et prædicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo. (Prophetia Danielis 5, 29)

  • Et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat ut satrapæ illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam. (Prophetia Danielis 6, 2)

  • Igitur Daniel superabat omnes principes, et satrapas quia spiritus Dei amplior erat in illo. (Prophetia Danielis 6, 3)

  • Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam et fenestris apertis in cœnaculo suo contra Ierusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat. (Prophetia Danielis 6, 10)

  • Tunc respondentes dixerunt coram rege Daniel de filiis captivitatis Iuda, non curavit de lege tua, et de edicto, quod constituisti sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua. (Prophetia Danielis 6, 13)

  • appropinquansque lacui, Danielem voce lacrymabili inclamavit, et affatus est eum Daniel serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus? (Prophetia Danielis 6, 20)

  • Et Daniel regi respondens ait Rex in æternum vive (Prophetia Danielis 6, 21)

  • Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem præcepit educi de lacu eductusque est Daniel de lacu, et nulla læsio inventa est in eo, quia credidit Deo suo. (Prophetia Danielis 6, 23)

  • Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii, regnumque Cyri Persæ. (Prophetia Danielis 6, 28)

  • Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit visio autem capitis eius in cubili suo et somnium scribens, brevi sermone comprehendit summatimque perstringens, ait (Prophetia Danielis 7, 1)

  • Horruit spiritus meus, ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me. (Prophetia Danielis 7, 15)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina