Talált 70 Eredmények: Daniel in the grave of lions

  • Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me verbum autem in corde meo conservavi. (Prophetia Danielis 7, 28)

  • Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel post id, quod videram in principio, (Prophetia Danielis 8, 1)

  • Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quærerem intelligentiam ecce stetit in conspectu meo quasi species viri. (Prophetia Danielis 8, 15)

  • Et ego Daniel langui, et ægrotavi per dies cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur. (Prophetia Danielis 8, 27)

  • Anno uno regni eius, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Ieremiam prophetam, ut complerentur desolationis Ierusalem septuaginta anni. (Prophetia Danielis 9, 2)

  • Et docuit me, et locutus est mihi, dixitque Daniel nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres. (Prophetia Danielis 9, 22)

  • In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus, (Prophetia Danielis 10, 2)

  • Vidi autem ego Daniel solus visionem porro viri, qui erant mecum, non viderunt sed terror nimus irruit super eos, et fugerunt in absconditum. (Prophetia Danielis 10, 7)

  • Et dixit ad me Daniel vir desideriorum, intellige verba, quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens. (Prophetia Danielis 10, 11)

  • Et ait ad me Noli metuere Daniel quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua et ego veni propter sermones tuos. (Prophetia Danielis 10, 12)

  • Tu autem Daniel claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia. (Prophetia Danielis 12, 4)

  • Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis. (Prophetia Danielis 12, 5)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina