Talált 36 Eredmények: Fluvium

  • in die illo pepigit Dominus cum Abram fœdus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten (Liber Genesis 15, 18)

  • post duos annos vidit Pharao somnium putabat se stare super fluvium (Liber Genesis 41, 1)

  • impletique sunt septem dies postquam percussit Dominus fluvium (Liber Exodus 7, 25)

  • ait Dominus ad Mosen antecede populum et sume tecum de senibus Israël et virgam qua percussisti fluvium tolle in manu tua et vade (Liber Exodus 17, 5)

  • ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terræ et eiciam eos de conspectu vestro (Liber Exodus 23, 31)

  • a deserto et Libano usque ad fluvium magnum Eufraten omnis terra Hettheorum usque ad mare Magnum contra solis occasum erit terminus vester (Liber Iosue 1, 4)

  • et dixit Josue heu Domine Deus quid voluisti transducere populum istum Jordanem fluvium ut traderes nos in manus Amorrei et perderes utinam ut cœpimus mansissemus trans Jordanem (Liber Iosue 7, 7)

  • ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Jordanis et ea quæ respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Jordanem fluvium (Liber Iosue 15, 5)

  • terminum posuit Dominus inter nos et vos o filii Ruben et filii Gad Jordanem fluvium et idcirco partem non habetis in Domino et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini putavimus itaque melius (Liber Iosue 22, 25)

  • et ad populum sic locutus est hæc dicit Dominus Deus Israël trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio Thare pater Abraham et Nahor servieruntque diis alienis (Liber Iosue 24, 2)

  • misit itaque Israël nuntios ad Seon regem Amorreorum qui habitabat in Esebon et dixerunt ei dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium (Liber Iudicum 11, 19)

  • misitque Adadezer et eduxit Syros qui erant trans Fluvium et adduxit exercitum eorum Sobach autem magister militiæ Adadezer erat princeps eorum (Liber II Samuelis 10, 16)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina