Talált 68 Eredmények: Judæos

  • responditque rex Asuerus Hester reginæ et Mardocheo Judæo domum Aman concessi Hester et ipsum jussi adfigi cruci qui ausus est manum in Judæos mittere (Liber Esther 8, 7)

  • accitisque scribis et librariis regis erat autem tempus tertii mensis qui appellatur siban vicesima et tertia illius die scriptæ sunt epistulæ ut Mardocheus voluerat ad Judæos et ad principes procuratoresque et judices qui centum viginti septem provinciis ab India usque Æthiopiam præsidebant provinciæ atque provinciæ populo et populo juxta linguas et litteras suas et Judæis ut legere poterant et audire (Liber Esther 8, 9)

  • quibus imperavit rex ut convenirent Judæos per singulas civitates et in unum præciperent congregari ut starent pro animabus suis et omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis et universis domibus interficerent atque delerent (Liber Esther 8, 11)

  • summaque epistulæ fuit ut in omnibus terris ac populis qui regis Asueri imperio subiacebant notum fieret paratos esse Judæos ad capiendam vindictam de hostibus suis (Liber Esther 8, 13)

  • nam et provinciarum judices duces et procuratores omnisque dignitas quæ singulis locis et operibus præerat extollebant Judæos timore Mardochei (Liber Esther 9, 3)

  • scripsit itaque Mardocheus omnia hæc et litteris conprehensa misit ad Judæos qui in omnibus regis provinciis morabantur tam in vicino positis quam procul (Liber Esther 9, 20)

  • et postea ingressa est Hester ad regem obsecrans ut conatus ejus litteris regis irriti fierent et malum quod contra Judæos cogitaverat reverteretur in caput ejus denique et ipsum et filios ejus adfixerunt cruci (Liber Esther 9, 25)

  • et miserunt ad omnes Judæos qui in centum viginti septem regis Asueri provinciis versabantur ut haberent pacem et susciperent veritatem (Liber Esther 9, 30)

  • et quomodo Mardocheus judaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus inter Judæos et acceptabilis plebi fratrum suorum quærens bona populo suo et loquens ea quæ ad pacem sui seminis pertinerent (Liber Esther 10, 3)

  • sed et de malis quæ Demetrius rex fecit in eos scripsimus ei dicentes quare gravasti jugum tuum super amicos nostros et socios Judæos (Liber I Maccabaeorum 8, 31)

  • et nunc absolvo vos et omnes Judæos a tributis et pretia salis indulgeo et coronas remitto et tertias seminis (Liber I Maccabaeorum 10, 29)

  • et vocavit rex Judæos in auxilium et convenerunt omnes simul ad eum et dispersi sunt omnes per civitatem (Liber I Maccabaeorum 11, 47)


“No tumulto das paixões terrenas e das adversidades, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus. Corramos confiantes ao tribunal da penitência onde Ele, com ansiedade paterna, espera-nos a todo instante.” São Padre Pio de Pietrelcina