Talált 148 Eredmények: Moab et luctus

  • relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis (Liber Ieremiae 48, 28)

  • audivimus superbiam Moab superbus est valde sublimitatem ejus et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis illius (Liber Ieremiae 48, 29)

  • ideo super Moab hejulabo et ad Moab universam clamabo ad viros muri fictilis lamentantes (Liber Ieremiae 48, 31)

  • ablata est lætitia et exultatio de Carmelo et de terra Moab et vinum de torcularibus sustuli nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit (Liber Ieremiae 48, 33)

  • et auferam de Moab ait Dominus offerentem in excelsis et sacrificantem diis ejus (Liber Ieremiae 48, 35)

  • propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum quia plus fecit quam potuit idcirco perierunt (Liber Ieremiae 48, 36)

  • super omnia tecta Moab et in plateis ejus omnis planctus quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus (Liber Ieremiae 48, 38)

  • quomodo victa est et ululaverunt quomodo dejecit cervicem Moab et confusus est eritque Moab in derisum et in exemplum omnibus in circuitu suo (Liber Ieremiae 48, 39)

  • hæc dicit Dominus ecce quasi aquila evolabit et extendet alas suas ad Moab (Liber Ieremiae 48, 40)

  • capta est Carioth et munitiones conprehensæ sunt et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis (Liber Ieremiae 48, 41)

  • et cessabit Moab esse populus quoniam contra Dominum gloriatus est (Liber Ieremiae 48, 42)

  • pavor et fovea et laqueus super te o habitator Moab ait Dominus (Liber Ieremiae 48, 43)


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina