Talált 63 Eredmények: Mundum
Pharisæe cæce munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum (Evangelium secundum Matthaeum 23, 26)
quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animæ suæ (Evangelium secundum Marcum 8, 36)
amen dico vobis ubicumque prædicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit hæc narrabitur in memoriam ejus (Evangelium secundum Marcum 14, 9)
et dixit eis euntes in mundum universum prædicate evangelium omni creaturæ (Evangelium secundum Marcum 16, 15)
quid enim proficit homo si lucretur universum mundum se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat (Evangelium secundum Lucam 9, 25)
erat lux vera quæ inluminat omnem hominem venientem in mundum (Evangelium secundum Ioannem 1, 9)
sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam æternam (Evangelium secundum Ioannem 3, 16)
non enim misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum (Evangelium secundum Ioannem 3, 17)
hoc est autem judicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera (Evangelium secundum Ioannem 3, 19)
illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum (Evangelium secundum Ioannem 6, 14)
dixit ei Jesus in judicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident cæci fiant (Evangelium secundum Ioannem 9, 39)
quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum (Evangelium secundum Ioannem 10, 36)