Talált 63 Eredmények: Mundum

  • propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt (Epistula ad Romanos 5, 12)

  • quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis (Epistula II ad Corinthios 5, 19)

  • fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum (Epistula I ad Timotheum 1, 15)

  • nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus (Epistula I ad Timotheum 6, 7)

  • omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia (Epistula ad Titum 1, 15)

  • ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi (Epistula ad Hebraeos 10, 5)

  • fide Nœ responso accepto de his quæ adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suæ per quam damnavit mundum et justitiæ quæ per fidem est heres est institutus (Epistula ad Hebraeos 11, 7)

  • nolite diligere mundum neque ea quæ in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo (Epistula I Ioannis 2, 15)

  • carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex Deo sint quoniam multi pseudoprophetæ exierunt in mundum (Epistula I Ioannis 4, 1)

  • in hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum (Epistula I Ioannis 4, 9)

  • quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et hæc est victoria quæ vincit mundum fides nostra (Epistula I Ioannis 5, 4)

  • quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei (Epistula I Ioannis 5, 5)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina