Talált 160 Eredmények: Simon Petrus

  • dicit eis Simon Petrus vado piscari dicunt ei venimus et nos tecum et exierunt et ascenderunt in navem et illa nocte nihil prendiderunt (Evangelium secundum Ioannem 21, 3)

  • dicit ergo discipulus ille quem diligebat Jesus Petro Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam succinxit se erat enim nudus et misit se in mare (Evangelium secundum Ioannem 21, 7)

  • ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus et cum tanti essent non est scissum rete (Evangelium secundum Ioannem 21, 11)

  • cum ergo prandissent dicit Simoni Petro Jesus Simon Johannis diligis me plus his dicit ei etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos (Evangelium secundum Ioannem 21, 15)

  • dicit ei iterum Simon Johannis diligis me ait illi etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos (Evangelium secundum Ioannem 21, 16)

  • dicit ei tertio Simon Johannis amas me contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas (Evangelium secundum Ioannem 21, 17)

  • conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Jesus sequentem qui et recubuit in cena super pectus ejus et dixit Domine quis est qui tradit te (Evangelium secundum Ioannem 21, 20)

  • hunc ergo cum vidisset Petrus dicit Jesu Domine hic autem quid (Evangelium secundum Ioannem 21, 21)

  • et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant Petrus et Johannes Jacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus et Mattheus Jacobus Alphei et Simon Zelotes et Judas Jacobi (Actus Apostolorum 1, 13)

  • et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit erat autem turba nominum simul fere centum viginti (Actus Apostolorum 1, 15)

  • stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri judæi et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea (Actus Apostolorum 2, 14)

  • Petrus vero ad illos pænitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus (Actus Apostolorum 2, 38)


“Não abandone sua alma à tentação, diz o Espírito Santo, já que a alegria do coração é a vida da alma e uma fonte inexaurível de santidade.” São Padre Pio de Pietrelcina