Talált 160 Eredmények: Simon Petrus
Petrus autem et Johannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam (Actus Apostolorum 3, 1)
intuens autem in eum Petrus cum Johanne dixit respice in nos (Actus Apostolorum 3, 4)
Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula (Actus Apostolorum 3, 6)
videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitæ quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare (Actus Apostolorum 3, 12)
tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores (Actus Apostolorum 4, 8)
Petrus vero et Johannes respondentes dixerunt ad eos si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum judicate (Actus Apostolorum 4, 19)
dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri (Actus Apostolorum 5, 3)
respondit autem ei Petrus dic mihi si tanti agrum vendidistis at illa dixit etiam tanti (Actus Apostolorum 5, 8)
Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te (Actus Apostolorum 5, 9)
respondens autem Petrus et apostoli dixerunt obœdire oportet Deo magis quam hominibus (Actus Apostolorum 5, 29)
vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariæ dicens esse se aliquem magnum (Actus Apostolorum 8, 9)
tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur (Actus Apostolorum 8, 13)