Talált 45 Eredmények: Somnium

  • ubi una nocte uterque vidimus somnium præsagum futurorum (Liber Genesis 41, 11)

  • vidi somnium septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque pulcherrimæ (Liber Genesis 41, 22)

  • quæ priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat (Liber Genesis 41, 24)

  • respondit Joseph somnium regis unum est quæ facturus est Deus ostendit Pharaoni (Liber Genesis 41, 25)

  • quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur (Liber Genesis 41, 32)

  • dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum (Liber Numeri 12, 6)

  • si surrexerit in medio tui prophetes aut qui somnium vidisse se dicat et prædixerit signum atque portentum (Liber Deuteronomii 13, 1)

  • cumque venisset Gedeon narrabat aliquis somnium proximo suo et in hunc modum referebat quod viderat vidi somnium et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere cumque pervenisset ad tabernaculum percussit illud atque subvertit et terræ funditus coæquavit (Liber Iudicum 7, 13)

  • cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem ejus adoravit et reversus ad castra Israël ait surgite tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian (Liber Iudicum 7, 15)

  • apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens postula quod vis ut dem tibi (Liber I Regum 3, 5)

  • igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium cumque venisset Hierusalem stetit coram arca fœderis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et grande convivium universis famulis suis (Liber I Regum 3, 15)

  • velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna (Liber Iob 20, 8)


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina