Talált 1573 Eredmények: Tui
nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit (Epistula I ad Corinthios 15, 16)
nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium (Epistula I ad Corinthios 15, 20)
alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis (Epistula I ad Corinthios 15, 29)
si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur (Epistula I ad Corinthios 15, 32)
sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt (Epistula I ad Corinthios 15, 35)
in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur (Epistula I ad Corinthios 15, 52)
statui autem hoc ipse apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos (Epistula II ad Corinthios 2, 1)
non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam (Epistula II ad Corinthios 2, 13)
in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur (Epistula II ad Corinthios 4, 8)
caritas enim Christi urget nos æstimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt (Epistula II ad Corinthios 5, 14)
Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Jesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis (Epistula ad Galatas 1, 1)
quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in cælestibus (Epistula ad Ephesios 1, 20)