Talált 1573 Eredmények: Tui
et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris (Epistula ad Ephesios 2, 1)
et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati (Epistula ad Ephesios 2, 5)
propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus (Epistula ad Ephesios 5, 14)
si quo modo occurram ad resurrectionem quæ est ex mortuis (Epistula ad Philippenses 3, 11)
et ipse est caput corporis ecclesiæ qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens (Epistula ad Colossenses 1, 18)
consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis (Epistula ad Colossenses 2, 12)
et vos cum mortui essetis in delictis et præputio carnis vestræ convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta (Epistula ad Colossenses 2, 13)
si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis (Epistula ad Colossenses 2, 20)
mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Epistula ad Colossenses 3, 3)
et expectare Filium ejus de cælis quem suscitavit ex mortuis Jesum qui eripuit nos ab ira ventura (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 10)
quoniam ipse Dominus in jussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de cælo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 16)
gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die (Epistula II ad Timotheum 1, 3)