Talált 135 Eredmények: Veni

  • et ait Balac ad eum veni et ducam te ad alium locum si forte placeat Deo ut inde maledicas eis (Liber Numeri 23, 27)

  • et ecce Barac sequens Sisaram veniebat egressaque Jaël in occursum ejus dixit ei veni et ostendam tibi virum quem quæris qui cum intrasset ad eam vidit Sisaram jacentem mortuum et clavum infixum in tempore ejus (Liber Iudicum 4, 22)

  • dixeruntque ligna ad arborem ficum veni et super nos regnum accipe (Liber Iudicum 9, 10)

  • locuta sunt quoque ligna ad vitem veni et impera nobis (Liber Iudicum 9, 12)

  • dixeruntque omnia ligna ad ramnum veni et impera super nos (Liber Iudicum 9, 14)

  • utinam daret aliquis populum istum sub manu mea ut auferrem de medio Abimelech dictumque est Abimelech congrega exercitus multitudinem et veni (Liber Iudicum 9, 29)

  • dixeruntque ad eum veni et esto princeps noster et pugna contra filios Ammon (Liber Iudicum 11, 6)

  • jamque aderant juxta Jebus et dies mutabatur in noctem dixitque puer ad dominum suum veni obsecro declinemus ad urbem Jebuseorum et maneamus in ea (Liber Iudicum 19, 11)

  • respondit veni in Gabaa Beniamin cum uxore mea illucque deverti (Liber Iudicum 20, 4)

  • dixitque ad eam Booz quando hora vescendi fuerit veni huc et comede panem et intingue buccellam tuam in aceto sedit itaque ad messorum latus et congessit pulentam sibi comeditque et saturata est et tulit reliquias (Liber Ruth 2, 14)

  • et dixit ad Heli ego sum qui veni de prœlio et ego qui de acie fugi hodie cui ille ait quid actum est fili mi (Liber I Samuelis 4, 16)

  • cum autem venissent in terram Suph dixit Saul ad puerum suum qui erat cum eo veni et revertamur ne forte dimiserit pater meus asinas et sollicitus sit pro nobis (Liber I Samuelis 9, 5)


“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina