Talált 135 Eredmények: Veni

  • veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi (Canticum Canticorum 5, 1)

  • veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis (Canticum Canticorum 7, 11)

  • et cum essem magis bonus veni ad corpus incoinquinatum (Liber Sapientiae 8, 20)

  • quia veni et non erat vir vocavi et non erat qui audiret numquid adbreviata et parvula facta est manus mea ut non possim redimere aut non est in me virtus ad liberandum ecce in increpatione mea desertum faciam mare ponam flumina in siccum conputrescent pisces sine aqua et morientur in siti (Liber Isaiae 50, 2)

  • miserunt itaque omnes principes ad Baruch Judi filium Nathaniæ filii Selemiæ filii Chusi dicentes volumen ex quo legisti audiente populo sume in manu tua et veni tulit ergo Baruch filius Neriæ volumen in manu sua et venit ad eos (Liber Ieremiae 36, 14)

  • nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quæ sunt in manibus tuis si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni et ponam oculos meos super te si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem reside ecce omnis terra in conspectu tuo quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas illuc perge (Liber Ieremiae 40, 4)

  • et veni ad transmigrationem acervum novarum frugum ad eos qui habitabant juxta flumen Chobar et sedi ubi illi sedebant et mansi ibi septem diebus mærens in medio eorum (Prophetia Ezechielis 3, 15)

  • et dixit ad me vaticinare ad spiritum vaticinare fili hominis et dices ad spiritum hæc dicit Dominus Deus a quattuor ventis veni spiritus et insufla super interfectos istos et revivescant (Prophetia Ezechielis 37, 9)

  • Ab exordio precum tuarum egressus est sermo ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es tu ergo animadverte sermonem, et intellige visionem. (Prophetia Danielis 9, 23)

  • Et ait ad me Noli metuere Daniel quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua et ego veni propter sermones tuos. (Prophetia Danielis 10, 12)

  • Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc, visio in dies. (Prophetia Danielis 10, 14)

  • Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis quia tibi Deus dedit honorem senectutis. (Prophetia Danielis 13, 50)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina