Talált 134 Eredmények: audite

  • audite cæli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me (Liber Isaiae 1, 2)

  • audite verbum Domini principes Sodomorum percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorræ (Liber Isaiae 1, 10)

  • et dixit vade et dices populo huic audite audientes et nolite intellegere et videte visionem et nolite cognoscere (Liber Isaiae 6, 9)

  • et dixit audite ergo domus David numquid parum vobis est molestos esse hominibus quia molesti estis et Deo meo (Liber Isaiae 7, 13)

  • congregamini populi et vincimini et audite universæ procul terræ confortamini et vincimini accingite vos et vincimini (Liber Isaiae 8, 9)

  • propter hoc audite verbum Domini viri inlusores qui dominamini super populum meum qui est in Hierusalem (Liber Isaiae 28, 14)

  • auribus percipite et audite vocem meam adtendite et audite eloquium meum (Liber Isaiae 28, 23)

  • mulieres opulentæ surgite et audite vocem meam filiæ confidentes percipite auribus eloquium meum (Liber Isaiae 32, 9)

  • audite qui longe estis quæ fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam (Liber Isaiae 33, 13)

  • accedite gentes et audite et populi adtendite audiat terra et plenitudo ejus orbis et omne germen ejus (Liber Isaiae 34, 1)

  • et stetit Rabsaces et clamavit voce magna judaice et dixit audite verba regis magni regis Assyriorum (Liber Isaiae 36, 13)

  • surdi audite et cæci intuemini ad videndum (Liber Isaiae 42, 18)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina