Talált 134 Eredmények: audite

  • audite verbum Domini domus Jacob et omnes cognationes domus Israël (Liber Ieremiae 2, 4)

  • et constitui super vos speculatores audite vocem tubæ et dixerunt non audiemus (Liber Ieremiae 6, 17)

  • ideo audite gentes et cognosce congregatio quanta ego faciam eis (Liber Ieremiae 6, 18)

  • sta in porta domus Domini et prædica ibi verbum istud et dic audite verbum Domini omnis Juda qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum (Liber Ieremiae 7, 2)

  • sed hoc verbum præcepi eis dicens audite vocem meam et ero vobis Deus et vos eritis mihi populus et ambulate in omni via quam mandavi vobis ut bene sit vobis (Liber Ieremiae 7, 23)

  • audite ergo mulieres verbum Domini et adsumat auris vestra sermonem oris ejus et docete filias vestras lamentum et unaquæque proximam suam planctum (Liber Ieremiae 9, 20)

  • audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus Israël (Liber Ieremiae 10, 1)

  • audite verba pacti hujus et loquimini ad viros Juda et habitatores Hierusalem (Liber Ieremiae 11, 2)

  • quod præcepi patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Ægypti de fornace ferrea dicens audite vocem meam et facite omnia quæ præcipio vobis et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum (Liber Ieremiae 11, 4)

  • et dixit Dominus ad me vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda et foris Hierusalem dicens audite verba pacti hujus et facite illa (Liber Ieremiae 11, 6)

  • quia contestans contestatus sum patres vestros in die qua eduxi eos de terra Ægypti usque ad diem hanc mane surgens contestatus sum et dixi audite vocem meam (Liber Ieremiae 11, 7)

  • audite et auribus percipite nolite elevari quia Dominus locutus est (Liber Ieremiae 13, 15)


“Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos e de nós mesmos; e de dá-lo sorridentes e felizes, renunciando ao nosso egoísmo, à nossa alegria, ao nosso prazer e ao nosso orgulho”. São Padre Pio de Pietrelcina