Talált 192 Eredmények: civitate

  • vidi impios sepultos qui etiam cum adviverent in loco sancto erant et laudabantur in civitate quasi justorum operum sed et hoc vanitas est (Liber Ecclesiastes 8, 10)

  • dixisti ædificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuæ aram similitudinem tabernaculi sancti tui quod præparasti ab initio (Liber Sapientiae 9, 8)

  • terribilis est in civitate sua homo linguosus et temerarius in verbo suo odibilis erit (Liber Ecclesiasticus 9, 25)

  • et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata similiter requievi et in Hierusalem potestas mea (Liber Ecclesiasticus 24, 15)

  • cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem (Liber Ecclesiasticus 36, 28)

  • super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi (Liber Ecclesiasticus 42, 11)

  • de civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israël constabiliti sunt Dominus exercituum nomen ejus (Liber Isaiae 48, 2)

  • vox populi de civitate vox de templo vox Domini reddentis retributionem inimicis suis (Liber Isaiae 66, 6)

  • convertimini filii revertentes dicit Dominus quia ego vir vester et adsumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducam vos in Sion (Liber Ieremiae 3, 14)

  • et venient de civitate Juda et de circuitu Hierusalem et de terra Beniamin et de campestribus et de montuosis et ab austro portantes holocaustum et victimam et sacrificium et tus et inferent oblationem in domum Domini (Liber Ieremiae 17, 26)

  • et post hæc ait Dominus dabo Sedeciam regem Juda et servos ejus et populum ejus et qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu quærentium animam eorum et percutiet eos in ore gladii et non movebitur neque parcet nec miserebitur (Liber Ieremiae 21, 7)

  • quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipio adfligere et vos quasi innocentes inmunes eritis non eritis inmunes gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ dicit Dominus exercituum (Liber Ieremiae 25, 29)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina