Talált 192 Eredmények: civitate
et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate (Evangelium secundum Marcum 11, 19)
ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam civitatem David quæ vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David (Evangelium secundum Lucam 2, 4)
quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David (Evangelium secundum Lucam 2, 11)
et ecce mulier quæ erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisæi adtulit alabastrum unguenti (Evangelium secundum Lucam 7, 37)
et quicumque non receperint vos exeuntes de civitate illa etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos (Evangelium secundum Lucam 9, 5)
etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 10, 11)
dicens judex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur (Evangelium secundum Lucam 18, 2)
vidua autem quædam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo (Evangelium secundum Lucam 18, 3)
qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem (Evangelium secundum Lucam 23, 19)
hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Judææ qui expectabat et ipse regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 23, 51)
et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto (Evangelium secundum Lucam 24, 49)
erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreæ et Petri (Evangelium secundum Ioannem 1, 44)