Talált 162 Eredmények: fidem bonis
væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quæ graviora sunt legis judicium et misericordiam et fidem hæc oportuit facere et illa non omittere (Evangelium secundum Matthaeum 23, 23)
cum vidisset autem Jesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata (Evangelium secundum Marcum 2, 5)
et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare obœdiunt ei (Evangelium secundum Marcum 4, 40)
et respondens Jesus ait illis habete fidem Dei (Evangelium secundum Marcum 11, 22)
esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes (Evangelium secundum Lucam 1, 53)
quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata tua (Evangelium secundum Lucam 5, 20)
quo audito Jesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israël tantam fidem inveni (Evangelium secundum Lucam 7, 9)
et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem (Evangelium secundum Lucam 17, 5)
dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et obœdiret vobis (Evangelium secundum Lucam 17, 6)
dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra (Evangelium secundum Lucam 18, 8)
et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit (Evangelium secundum Lucam 21, 5)
in Joppe autem fuit quædam discipula nomine Tabitas quæ interpretata dicitur Dorcas hæc erat plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat (Actus Apostolorum 9, 36)