Talált 1159 Eredmények: fili David

  • misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens mitte ad me David filium tuum qui est in pascuis (Liber I Samuelis 16, 19)

  • tulitque Isai asinum plenum panibus et lagœnam vini et hedum de capris unum et misit per manum David filii sui Saul (Liber I Samuelis 16, 20)

  • et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit eum nimis et factus est ejus armiger (Liber I Samuelis 16, 21)

  • misitque Saul ad Isai dicens stet David in conspectu meo invenit enim gratiam in oculis meis (Liber I Samuelis 16, 22)

  • igitur quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul tollebat David citharam et percutiebat manu sua et refocilabatur Saul et levius habebat recedebat enim ab eo spiritus malus (Liber I Samuelis 16, 23)

  • David autem erat filius viri ephrathei de quo supra dictum est de Bethleem Juda cui erat nomen Isai qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandevus inter viros (Liber I Samuelis 17, 12)

  • David autem erat minimus tribus ergo majoribus secutis Saulem (Liber I Samuelis 17, 14)

  • abiit David et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethleem (Liber I Samuelis 17, 15)

  • dixit autem Isai ad David filium suum accipe fratribus tuis œphi pulentæ et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos (Liber I Samuelis 17, 17)

  • surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi et onustus abiit sicut præceperat ei Isai et venit ad locum Magala et ad exercitum qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine (Liber I Samuelis 17, 20)

  • derelinquens ergo David vasa quæ adtulerat sub manu custodis ad sarcinas cucurrit ad locum certaminis et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos (Liber I Samuelis 17, 22)

  • cumque adhuc ille loqueretur eis apparuit vir ille spurius ascendens Goliath nomine Philistheus de Geth ex castris Philisthinorum et loquente eo hæc eadem verba audivit David (Liber I Samuelis 17, 23)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina