Talált 1159 Eredmények: fili David

  • porro cum reverteretur percusso Philistheo David egressæ sunt mulieres de universis urbibus Israël cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis lætitiæ et in sistris (Liber I Samuelis 18, 6)

  • et præcinebant mulieres ludentes atque dicentes percussit Saul mille et David decem milia (Liber I Samuelis 18, 7)

  • iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis ejus iste sermo dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt mille quid ei superest nisi solum regnum (Liber I Samuelis 18, 8)

  • non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps (Liber I Samuelis 18, 9)

  • post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et prophetabat in medio domus suæ David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceam (Liber I Samuelis 18, 10)

  • et misit eam putans quod configere posset David cum pariete et declinavit David a facie ejus secundo (Liber I Samuelis 18, 11)

  • et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset (Liber I Samuelis 18, 12)

  • in omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et Dominus erat cum eo (Liber I Samuelis 18, 14)

  • omnis autem Israël et Juda diligebat David ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos (Liber I Samuelis 18, 16)

  • dixit autem Saul ad David ecce filia mea major Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et prœliare bella Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum manus Philisthinorum (Liber I Samuelis 18, 17)

  • ait autem David ad Saul quis ego sum aut quæ est vita mea aut cognatio patris mei in Israël ut fiam gener regis (Liber I Samuelis 18, 18)

  • factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David data est Hadrihel Molathitæ uxor (Liber I Samuelis 18, 19)


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina