Talált 91 Eredmények: fructum unitatem
et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem et crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum (Evangelium secundum Marcum 4, 8)
et respondens dixit ei jam non amplius in æternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli ejus (Evangelium secundum Marcum 11, 14)
jam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur (Evangelium secundum Lucam 3, 9)
non est enim arbor bona quæ facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum (Evangelium secundum Lucam 6, 43)
et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum hæc dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat (Evangelium secundum Lucam 8, 8)
quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitæ euntes suffocantur et non referunt fructum (Evangelium secundum Lucam 8, 14)
quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia (Evangelium secundum Lucam 8, 15)
dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quærens fructum in illa et non invenit (Evangelium secundum Lucam 13, 6)
dixit autem ad cultorem vineæ ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat (Evangelium secundum Lucam 13, 7)
et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam (Evangelium secundum Lucam 13, 9)
cum producunt jam ex se fructum scitis quoniam prope est æstas (Evangelium secundum Lucam 21, 30)
et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam æternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit (Evangelium secundum Ioannem 4, 36)